Exodus 20

. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit praesens saeculum, scilicet Aegyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum saeculum festinet, de eo dicit Deus: etc. Non ad illos tantum qui de Aegypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Aegyptiis non serviunt, de Aegypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia saeculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere saecularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Ergo Aegyptus est domus servitutis; Judaea et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Sicut ergo terrena Aegyptus filiis Israel domus dicitur servitutis ad comparationem Judaeae et Hierusalem, quae eis est domus libertatis: ita ad comparationem coelestis Hierusalem, quae est mater libertatis, totus mundus et quae in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: etc.; hanc vocem in Aegypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim praeterieris caeterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere praecepta libertatis, et audire: Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: AUG. quaest. in Exod. Quaeritur quomodo decem praecepta legis dividenda sint? etc., nisi ad id quod dictum est: ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiae nostrae, et agnitionis suae, quae in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quae pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non laeditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed aequalem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine. etc. ORIG. Primum mandatum est: et sequitur: etc. Haec omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: etc. Secundum, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui haec praecepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: et etc. De dominis idem Apostolus dicit: etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos praevaricatio, non natura. Tibi ergo, o Israel, qui pars Dei et funiculus ejus es, inquit, quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; caeteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non haec tantum dicuntur ad Israel secundum carnem, imo ad te qui Israel effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo haereditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Aegyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Joan. 5.. etc. ORIG. etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: etc. De idolis vero, de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quae sunt vel in coelo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quae in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de coelestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Aegyptiorum etiam quae apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque daemonum formas, quae Apostolus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant daemonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhaerentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Eccli. 2.. Et iterum: III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces caedimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Multi sunt animae amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quae commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te saecularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: etc. Dicit ergo: etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum daemonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiae et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quae daemonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quaerere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: haec qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde poenitentem suscipiat. Unde: etc. Et alibi: etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhaerere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Jer. 6.. Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt haeretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judae, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisaeos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc saeculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in praesenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in praesenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in poena socii non efficiantur. Unde psalmo 88: etc., Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: etc. Sciamus ergo nos in praesenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: ID. In hoc sermone solent nos haeretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem haec dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiae videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit saeculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus populus Dei regatur et daemones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt praecepta duo dilectionis Dei et proximi, Matth. 22.. In una enim tria praecepta, quae ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quae ad societatem proximi. Lapideae vero fuerunt tabulae, quia cor Judaeorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Et Apostolus ait II Cor. 3.: quae sentiant scilicet et intelligant. . etc. Hoc est primum septem mandatorum quae pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animae congruit, quae est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori. etc. AUG., quaest. 61 in Exod. Et quod dictum est: non putandum est fieri contra hoc praeceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet. ISID. Quaeritur quoque quomodo differat ab eo quod paulo post dicitur: In eo enim quod dictum est, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus praeceptis non moechandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur poenam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quaeri solet utrum nomine moechiae etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi. etc. AUG., quaest. 71 in Exod. Sed rursum quaeritur quomodo differat, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi. . etc. AUG., quaest. 72 in Exod. Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere. etc. AUG., quaest. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet. etc. AUG., quaest. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne poenas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis. etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturae historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. etc. AUG., quaest. 76. Repetitur quod in primo praecepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: . etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicae incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis .
Copyright information for VulgGlossa